XX. Medicus doctus
Manage episode 228976966 series 2458607
Dominus, cum Tūsculum it, equō vehitur aut lectīcā portātur ā servīs suīs. Servī vērō asinīs vehī solent; sed servus quī medicum arcessere iubētur, nōn asinō pigrō, sed equō currente vehitur. Medicus quoque equō vehitur. Itaque brevī tempore ad aegrum venīre potest.
Lēander Syrum equum ascendere vidēns interrogat: “Cūr tū hodiē equō veheris, Syre? Nōs servī asinīs vehimur, nōn equīs!”
Syrus: “Equō vehor quia medicum arcessere iubeor. Equō currente brevī tempore Tūsculum ad medicum vehor. Medicus quoque equō vehitur.”
Syrus igitur equō vehitur Tūsculum ac post hōram cum medicō redit.
Medicus ōstiāriō “Aperī ōstium!” inquit, “Medicus sum, ā dominō tuō exspector.”
“Rēctē dīcis, medice” inquit ōstiārius ōstium aperiēns, “tū ā dominō exspectāris, quia fīlius eius aegrōtat. Ātrium intrā!”
Medicus ātrium intrat atque illīc ā Dāvō servō salūtātur: “Salvē, medice!”
Medicus: “Ubi est dominus tuus? Cūr ā servō, nōn ā dominō, salūtor?”
Iūlius intrāns “Salvē, medice!” inquit, “Laetor tē iam adesse, nam tū ut ‘medicus doctus’ ab aegrīs laudāris. Venī mēcum ad fīlium meum aegrum!”
Medicus: “Rēctē dīcis: laudor ā multīs aegrīs quōs sānō vel sānāre cōnor.”
Iūlius: “Vōs medicī laudāminī ab aegrīs quōs bene sānātis, nōn laudāminī ab iīs quōs male sānāre cōnāminī et quī adhūc aegrī sunt – aut iam mortuī!”
27 एपिसोडस